Super flumina Babylonis

TitleSuper flumina Babylonis
ArtistLuca Marenzio
Album
Release Date(not set)
Description?
LyricsSuper flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion
In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:
Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea
Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae
Memor esto, Domine, filiorum Edom, in diе Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, еxinanite usque ad fundamentum in ea
Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam
Quam retribuisti nobis
Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petramYou might also like